BerroAnnotazioni/Tomo3/Libro3/Cap32
Aviso OCR
Este texto ha sido obtenido por un proceso automático mediante un software OCR. Puede contener errores. |
- Cap. 32 Altri quesiti sopra del Breve e dubii sopradetti
Die 29 septembris 1640. Quoad Primum caput.
Em.me Domine, non omnes, qui quocumque modo reclamaverunt, videntur esse vere clerici, et gaudere privilegio Brevis SS.i D.N. de anno 1639 emanati, quia hoc nomine « reclamantes » posi-tum in suprascripto Breve, intelligi debet de illis, qui tempore litis fuerunt admissi ad causarti, et constituerunt Procuratorem cum expresso mandato, de quo Ill.mi Praesules Congr. iusserunt ut in ma-nibus ad. R.P. Torquati de Cupis, prout constare fecere prout docuit: unde illi qui non fecerunt constare de suo mandato, non fuerunt admissi ad causam et non dicuntur reclamasse, nec gaudere privilegio Brevis.
Respond. Quoad reclamantes, in resolutione si licet compre-hendi, non solum omnes qui quocumque modo reclamaverint, sed qui ante Breve emanatum de anno 1639 emisserunt professionem ante vigesimum primum annum.
2 - Nec hodie aliquis potest presumere denuo esse audiendus, et pretendere ignor.m quia certum est quando fuit decisum istud dubium in Religione omnes usque ad ultimum sciebant quid ageba- tur, et non reclamaverunt, neque subscripserunt memoriale, neque mandatum ut alii reclamantes fecerunt.
Et hodie multi instant prò declaratione sui clericatus, allegantes ante vigesimum primum annum emisisse professionem, et praeten-dunt gaudere privilegio Brevis de praesenti, et non sunt idonei ad clericatum, et praetendunt cum magno detrimento et perturbatione Religionis studium, et nolunt exercere officia communia, et ideo non videntur hi esse audiendi, nec eis suffragari Breve, sed rema-nere in sua vocatione.
R. Quoad eos, qui instant promoveri ad Ordines qui infra tem-pus ab Em.o Protectore prefixum comparuerint, et ab examinatoribus idonei reperti fuerint, possunt promoveri. Qui vero non comparuerint, vel approbati non fuerint, promoveri non possunt, quia termino jam elapso non intenditur prorogari.
3 - Hi autem reclamantes supposito quod constet de mandato, debent examinari infra tempus ab Em.o D. Protectore assignatum per publicum edictum publicatum in tota Religione et in qualibet domo sub die 30 octobris 1639 in quo assignavit terminum degen-tibus in Urbe, et eius districto viginti dierum, absentibus vero duo-rum mensium.
Hodie non videntur promovendi ad sacros Ordines, qui aut non reperti fuerunt idonei infra dictum teminum, aut se non subicierunt examini, et nullum videtur esse istis amplius concedendum tempus ad studentdum quoad pretensos Ordines.
R. Et iidem, qui non comparuerunt, vel approbati non fuerunt, non possunt ulterius studiis vacare, sed debent incumbere aliis ope-ribus ad praescriptum Constitutionum et Superiorum.
4 - Hi autem reclamantes, qui fuerunt admissi ad causam, et vere reclamverunt sunt tantum viginti, et non videntur pretendere posse praecedentiam a die emissae professionis, sed a die declara-tionis, et hoc expresse colligitur ab iposmet Breve, in quo dicitur: qui emiserunt professionem ante vigesimum primum annum esse veros clericos, unde praecedentia incipit a die declarationis, et si hi pretendunt praecedere a die professionis erunt perturbationes maxi-mae in Religione, ut patet jam in primo ex dictis reclamantibus promoto, nunc ad sacerdotium in civitate Narniense; et P. Generalis humiliter supplicat prò quiete Religionis, et nullum aliud remedium videtur esse, quam non admittere alios ad clericatum, nec ad causam, et declarare praecedentiam a die publicationis Brevis. Alioquin semper in Religione erunt lites, discordiae et dissentiones cum ma-ximo detrimento progressus ipsius Religionis. R. Quoad praecedentiam, providebitur.
5 - Quoad 2um caput. Nonnulli praetendunt se esse veros cle-ricos, quia fuerunt promoti virtute Brevis de anno 1636, et etiam fuerit postea declaratum a S. Congr. Visitationis : Non suffragare
Nihilominus hi praetendunt esse veros clericos, quia multa facta tenent etc. et Breve nondum erat revocatum, quando ipsi ordinati fuerunt. Quare desideratur a Patribus alia provisio, quam jam proposta. Recursus ad S. Congreg. ob vitandas novas perturbationes et lites.
R. Quoad male promotos ad minores Ordines vigore Brevis de anno 1636, an scilicet debeant inter laicos remanere, vel clericos de-clarari, remittitur arbitiio Emi Protectoris, ita tamen, ut si ex illius benignitate inter clericos connumerare velit nullum ex aliis clericis debeant praecedere.
6 - P. Generalis certioratus quod aliqui ex suis Religionis no-luerunt reno vare vota in festis Nativitatis, et Pascatis SS.i D.N. juxta formam Constitutionum eiusdem Religionis consulit Emi Protettori quid cum ipsis sit agendum.
R. Quoad illos, qui noluerunt renovare vota iuxta Constitu-tiones, fuit (mitius cum ipsis agendo) resolutum quod si infra terminum a P. Generali assignadum ipsa vota non renovaverint, possit eosdem voce activa et passiva privare ad tempus, sive ad illius arbi-trium. Cum visum fuerit delictum inter Religiosos maximi scandali.
7 - Quia vero Constitutiones nostrae circa vocalium electiones quarumcumque domorum prò Capitulis Provincialibus hoc tantum disponunt: quod ad plura secreta suff ragia eligantur, ori tur dubium an ista suffragia intelligantur plura simpliciter, an vero plura supra medietate?
R. Quoad electiones faciendas in Capitulis cum Constitutiones Religionis nihil super hoc disponant, servetur jus commune, scilicet ut electio fiat a maiori parte omnium vocalium.