BerroAnnotazioni/Tomo3/Libro3/Cap24

De WikiPía
Saltar a: navegación, buscar

Tomo3/Libro3/Cap23
Tema anterior

BerroAnnotazioni/Tomo3/Libro3/Cap24
Índice

Tomo3/Libro3/Cap25
Siguiente tema


Aviso OCR

Este texto ha sido obtenido por un proceso automático mediante un software OCR. Puede contener errores.

Ver traducción en Castellano

Cap. 24 Altre Missioni e Conversioni di Heretici del 1652

Ego infrascriptus hic notum, ac fidem facio quantum RR. Patres Scholarum Piarum prò Missione hac ab adm. R. eorum Provinciali destinati summo Fidei christianae propagandae, et sacri Evangelii disseminadi studio, ardoreque animati laboraverint, et bello Domini bellaverint ut falsorum dogamatum fibras ac radices e animis haere-ticorum stirpitus evellerent, et ad meliorem frugem, veraeque fidei sanctimoniam, integritatemque perducerent. Et vero quod ad maio-rem Dei gloriam, Fideique orthodoxae, propagationem dictorum RR. Patrum labores non frustranei, sed fructuosi et utiles fuerunt nam in parochia Terebroviensi personae 67 sessaginta septem sunt con-versae, in cuius veritatem manu mea subscripsi, sigilloque munivi.

Datum Littomissii 12 februarii anno a Partu Virginis 1652.

Loco + sigilli. Gregorius Xarapta Dubixamilinus Capitaneus,

Nos Primas et universus Senatus Reipublicae nec non liberae civitatis Littomissii in Regno Boemiae testamur R.R. Patres Matris Dei Scholarum Piarum post praedicationem verbi Dei atque varias cathechizationes ad veram atque catholicam sanctae Romanae Ecclesiae Fidem in hac secunda Missione in pagis ad civitatem nostram spectantibus hunc residuum haereticorum numerum perduxisse, sci-licet trginta quatuor 34.

In quorum fidem manu nostra consuetoque Reipublicae sigillo confirmamus atque munimus.

Datum Litthomissii idibus Januarii 1652. Simon Rudulpho Syndicus. Loco + sigilli. Buthmiaester a . . .

Quod aequissimum est ego infrascriptus testor RR.PP. Schola-rum Piarum ad convertendos haereticos Missionarios ab E.mo et R.mo Cardinale et Archiepiscopo Pragensi approbatos, indefatica-biles in hoc pio opere extantes ad versum Christi ovile introduxisse, nullis difficultatibus perterritos, novos se exibuisse sermonibus et cathechizationibus ignaros instruxisse, eosdemque ad veram sanctae romanae Ecclesiae catholicae Fidem reduxisse; quorum numerus (quod cedat ad mairem Dei ter Optimi Maximi gloriam) hic assigna-tur 35.

In decanato meo Litthomissii peracta Litthomisii 10 januarii anno a Parto Virginis 1652.

Loco + sigilli. F. Martinus Polenda Sac. Ord. Praemonstraten-sis Canonicus Regularis Strahovanensis Professus Decanus Littho-missensis.

Missione

Cum propter multam petitionem ab adm. R.P. Provinciale Pau-perum Matris Dei Scholarum Piarum RR. Patres ad convertendos et infirmandos haereticos Missiones secundo prò Decanato meo im-petraverim,fateri quoque aequum est, et testati Reverendorum Pa-trum illorum frequentibus sermonibus, et sedulis institutionibus se-quentem errantium numerum, quod ceadat ad maiorem Dei ter Optimi Maximi gloriam Fideique catholicae propagationem ad ovile Christi perductum, nimirum personae 81.

Ita testor manu mea, sigilloque munio. Signatum Alto Mantae 28 januarii anno salutifero 1652.

P. Paulus Ziat Decanus Alto Manensis.

Summa omnium conversorum N. 2680.

Notas