BerroAnnotazioni/Tomo3/Libro3/Cap16

De WikiPía
Saltar a: navegación, buscar

Tomo3/Libro3/Cap15
Tema anterior

BerroAnnotazioni/Tomo3/Libro3/Cap16
Índice

Tomo3/Libro3/Cap17
Siguiente tema


Aviso OCR

Este texto ha sido obtenido por un proceso automático mediante un software OCR. Puede contener errores.

Ver traducción en Castellano

Cap. 16 Lettera del braccio Equestre a Papa Innocenzo X

Sanctissime ac Beatissime Pater

Constans Religiosorum institutorum fama illustribus in orbe nostro Sarmatico Piarum Scholarum, novellarum quasi plantarum propagata documentis, iure suo legitimum ab ordine nostro commenda-tionis et praeconii apud S.tem V.ram meretur suffragium. Cum enim salutare sit pios et sacros in Ecclesiae vinea coetus efflorescere, tum illos in integerrimo incorrupti vigoris statu conservari bono publico prorsus fructuosum. Communi igitur accepta fama sanctum illius institutum non modo labefactari sed in alterius conditionem vitae demigrare, vel penitus extingui, traxit nos iustissimae causae aucthoritas et ad Sanct. V. supplicandum humillime provocavit, ut sacrum hunc coetum sartum tectumque servare dignetur. Qui solidis austerioris vitae documentis ac experimentis obvia catholicorum firmat studia,, infensa haereticorum debilitat odia. Porro illos Sanctitas V.ra defen-dendos tuendosque suscipiat, qui magnis excubantem illius prò publi-co bono sollicitudinem subsidiis fulcient, conatibus promovebunt. Id igitur universus a S.te V.ra sollicite petit Comitiorum sensus ac Eques-tris Ordinis consensus. Erit id quoque dignum publica Sanctitatis V.rae qua prò Deo et cum Deo fungitur cura fovendis huius sacri coetus institutis, consentaneum reprimendis haeresis ausis opportu-num res a S.te V.ra gestarum gloria spectandum. Id nos a Sanctitate Vestra humillimis precibus exposcentes Sacrae illius benedictioni nos. Regnumque hoc diligentissime commendamus. Datum Varsaviae in Comitiis Regni Generalibus die 25 mensis maii 1647.

Sanctitatis V.rae

Nomine Aequestris Ordinis etc. Ossolim Mag. CancelL

Notas