BerroAnnotazioni/Tomo3/Libro3/Cap14
Aviso OCR
Este texto ha sido obtenido por un proceso automático mediante un software OCR. Puede contener errores. |
Cap. 14 Lettera del Re di Polonia a Papa Innocenzo X
Sanctissime ac Beatissime in Christo Pater Domine Domine Clementissime
Post oscula pedum beatorum Sanctitatis Vestrae, mei regnorum ac populorum meorum humillimam commendationem non novam aut S.ti V.rae hactenus ignotam, sed creberrimis iam repetitam vici-bus prò Religiosis Scholarum Piarum Sanctitati Vestrae afferò supplica tionem. Et quamvis recentem in memoriam S.V. non dubitem permanere recordationem quanti jam a me Religio ista (ex qua Sancti-tas Vestra regendo Orbi Christiano admoverit manum) Gomitata sit in Urbem precibus, non his tamen pietas tam mea contenta limitibus preces cumulat precibus, quatenus tam benemeritos de Ecclesia Dei Religiosos, et vere pios in Regno meo Dominiisque his annexis circa Sacra Sanctaque Instituta conservare, eosque vel turbari amplius, vel primaevam morum vivendi normam non patiatur immutari. Cum vero boni Principis in omni virtute praeeuntis populus sequatur exemplum, unde venit, quod meo invitatus zelo (absit tamen jactan-tia) supplex modo accedat universus Orbis polonos, totumque id per totam Sarmatiam non exiguo terrarum spatio panditur, ex unanimi comitiorum consensu, effuse ad Sanctitatis Vestrae provoluntur pe-des, ut virentia iam et florida Religionis istius, quae in Regno meo piantata est pomaria fovere et conservare S.V. placeat. Brevi enim agnoscat Sanctitas Vestra quantos novelli frutices in Ecclesia Dei producent fructus, quantas propagatae Fidei et institutae luventutis afferent palmas. Et quod summum est, firmata hac Religione, pluri-mum roboris ac virium ad reprimendos male fidorum insultus Catho-licae quoque Religioni accessurum confido. Ingemiscit oppressa iam, sine triumphali ferro sola Pietate ac Religione attentata Haeresis, dum quotidie austeritatem vitae, laborum, inediae, frigoris, inter hor-ridos gelidae brumae rigores tolerantiam Patrum Piarum suscipiet eoque modo facilius moti fractaque cervice divinum ferent jugum Reliquiae Haereticorum quod insolenti adhuc motu respuunt. Fave-bit, nihil dubito, Sanctitas Vestra iusto meo universaeque gentis Poloniae S.V. obedientissimae desiderio. Votaque nostra paterno ex-cipiet affectu, quod cum ea qua par est humilitate a Sanctitate Vestra exposimus, Divino a Supremo Numine felicitatem Sanctitati Vestrae precamur.
Datum Varsaviae die 17 junii anno Domini 1647, Regnorum meorum Poloniae quindecim, Suevaie 16 anno.
Sanctitatis Vestrae obligatissimum Filius Uladislaus Rex Poloniae et Suetiae.
Gionsero queste lettere in Roma in mano del N.V.P. Fondatore e Generale alli 18 di luglio 1647 et li nostri P.P. Pietro della Natività della B.V., Francesco della Purificatione con il P. Giovanni di Giesù Maria antichi Assistenti per maggior riverenza alla S. Sede Apostolica assieme con il V. P.N. ordinarono a me Vincenzo che le portassi all'Em.o Mattei.