BerroAnnotazioni/Tomo3/Libro3/Cap17
Aviso OCR
Este texto ha sido obtenido por un proceso automático mediante un software OCR. Puede contener errores. |
Cap. 17 Lettera del Braccio Ecclesiastico all'Em.o Cardinale Roma
Em.me av Rev.me Domine, D. Clementissime
Religiosorum coetus rite institutos tueri et foveri, ut salutare Ecclesiae, ita adversa rerum vice deprimi aut confundi non sine damno atque perturbatione divini cultus abierit quam plurimurn obest. Accepimus nuper in Regni nostri sinum obviis piane studiis Scholarum Piarum Patres vere quae illorum vivendi norma, Ecclesiae ac Reipublicae bono atque fructui, quippe Pietatem et Scholas hactenus ita excoluerunt ut ampliora porro de se sperandi darent occasionem. Sed ecce fama nata praescribi eos non. Regionibus nos-tris tantum sed memoria hominum et in ordinem saecularium sacer-dotum compelli. Quod cum ad curam nostram pertineat, ne quid Ecclesiae detrimenti eveniat, testimonium illis probitatis et bene na-vatae operae ac patrocinium, quantum in Nobis est, indulgendum existimavimus. Hoc agimus Em.me Domine, immo hoc agere Emi-nentiam Vestram postulamus, ut aucthoritate sua qua valet plurimurn, illaesus et incommotus conservetur hic Ordo. Quod uti Ecclesiae Sanctae magnam utilitatem, ita Eminentiae Vestrae singularem laudem et Nobis omnibus non mediocre afferet solatium. Studia interim et obsequia nostra Eminentiae Vestrae devotissime commendamus.
Varsaviae die 25 maii 1647. Emin. Vrae Servitores Devot.mi
Altra lettera all'Em.o Cardinale Spada
Em.me ac Rev.me Domine, D.ne Clementissime Religioni Catholicae vel in antiquo statu firmandae vel per obnixam Haereticorum audaciam proferendae praecipuum robur sunt Sacri Coetus, qui abiecta rerum mortalium cura, aeternis mentem exercent, et Doctrinae atque exemplis facibus, discussa errorum caligine divinam gloriam strenue ac fideliter propugnant. Satis effloruit hac laude in Republica nostra una cum aliis Familiis Sacer quoque Scholarum Piarum Ordo, non mediocri opera per hoc quidquid est temporis in promovenda re divina versatus. Deditque porro argumen-tum ab his primis tenui adhuc radice floribus, altissimos de se fructus sperandi. Inde est quod cum turbari hodie atque de instito cursu dejectos in Saecularium Sacerdotum Ordinem cogi audiamus, haud omnino Nos culpae vacuos arbitraremur, si non quantum in Nobis est, prò servanda eorum incolumitate curam nostram adhiberemus. Oranda igitur Nobis venit Eminentia Vestra, velit, digneturque aucto-ritate sua, qua pollet plurimurn, Familian istam nulli molestam, Ecclesiae et Reipublicae utilem tueri, et in antiquo dignitatis gradu, annuente Sanctissimi Domini Nostri gratia, collocare. Quod cum magno apud Deum merito ab Eminentia Vestra confectum erit, tum Ecclesiae Sanctae et Reipublicae nostrae magnam pariet utilitatem. Iterata interim studia et obsequia nostra E.V. commendamus.
Varsaviae 25 Maii 1647.
Eminentiae V.rae Servitores Devotissimi
Matthias Archiepus Gnesniensis
Nicolaus Archiep. Leopoliensis
Petrus Epus Cracoviensis
Andreas Epus Posnaniensis
Andreas Luckoviensis
Andrea Epus Culmensis et Pomeraniae Regni
Vice-Cancellarius de Beszno Leszczinsko Stanislaus Epus Chelmensis Stanislaus de Kalinowa Zaremba Kyoviensis
Non si è mai potuto sapere per certo se la San.tà di N. Sig. Innocenzo X havesse mai le lettere del Ser.mo Re, e della Dieta tutta del Potentissimo Regno di Polonia, perchè se bene il Sig. Cardinale Mattei Protettore all'hora di detto Regno mi disse di haverle date, et discorsone alla longa con l'Eni. Panzirola, con tutto ciò si dubita probabilmente che la Sant.à Sua non le vedesse, perchè non comparve mai la risposta di quelle; del che molto se ne condolse la Maestà sua, et il Gran Cancelliere, il quale per questo effetto determinò di venire in Roma. Ma la morte li tolse la fatica. Così piacque a S.D.M.