BerroAnnotazioni/Tomo3/Libro3/Cap09

De WikiPía
Saltar a: navegación, buscar

Tomo3/Libro3/Cap08
Tema anterior

BerroAnnotazioni/Tomo3/Libro3/Cap09
Índice

Tomo3/Libro3/Cap10
Siguiente tema


Aviso OCR

Este texto ha sido obtenido por un proceso automático mediante un software OCR. Puede contener errores.

Ver traducción en Castellano

Cap. 9 Alia con'sideranda cum supra dìctis

Sciendum est, et de hoc adsunt multae probationes in 2° tomo, quod sacra Congregatio V E.E. D.D. Cardinalium negotiis Scholarum Piarum praeposita in piena Congregatione sub die 18 julii 1645 emanavit decretum P. Josephum a Matre Dei Religionis Fundatorem Scholarum Piarum Ministrum Generalem in suo officio restituendum esse prout restituerunt, servata Religionis integritate, sed priusquam ea de re Breves Litterae Apostolicae publicarentur, seu expedirentur, praevaluit iniquorum auctoritas contra sic justam ac sanctam sen-tentiam qui tandiu apud supra dictam S. Congregationem vel potius, ut verum dicam, apud Ill.mum et R.mum Donum de Albicis S. Offi-cii Assessorem institerunt quoad de eiusdem Consilio Sum. Pontifex die 16 martii 1646 Religionem in Congregationem reduxit.

Circa vero querellas publicas in Urbe, et alibi de diminutione •artium mecanicarum et aliis calumniis fundatissimam, et longissi-mam certissimamque responsionem hic denotare posset, sed reveren-tiae causa pretermitto. Quaeso tamen te, mi lector, ut consideres, •et non tantum legas, monita Societatis in Cap. 5 in illa particula dicente Quid agendum cum Religiosis, qui simbolizando nobis in multis occupationibus multum destruunt.

Notentur defectus ex quibus ostendatur minus feliciter alios Religiosos satisfacere posse illi occupationi, in qua concurrunt no-biscum.

Maiori conatu eundum est contra illos Religiosos qui scholas erudiendae juventutis instituere vellent in locis, ubi id cum dignitate et fructu nostra Societas obit.

Ostendatur Principi tales homines fore perturbationi Reipu-blicae.

Proponatur Academicis externis illos Religiosos magis quam nos ipsos in ruina vergere.

Suggeratur Principibus sufficere Societatem erudiendae juventutis.

Quod si litteras Pontificum, aut Cardinalium commendatitias prò se habent, agant per Principem apud Pontificem, cui ostendant Societatem bene fungi munere suo.

His timendas perturbationes occasione diversarum scholarum et praeceptorum esto Religiosi sint etc.

Ex his et aliis in dictis monitis contentis agnosces, mi lector, quid dicendum et concludendum sit, quaenam fuerit origo Brevis Summi Pontificis Innocentii X contra Scholas Pias.

Notas